- CABALLINUS
- I.CABALLINUScognomen inditum Constantino Copronymo Imperatori Constantinopol. quod equini stercoris (Caballinum dicti, qpud Marcellum Empiricum c. 8. et 10.) odore ac tactu delectaretur. Anastasius ad Synodum VIII. Constantinopol. Stercoralis nominis praesulatum ideo appellat hos, quos nominavit, quia cum essent Constantini Imperatoris, qui dicebatur Caballinus, tempore Constantsnopoleos Praesules, baeresi eius favorem pessime commodabant. Idem in Hist. Eccl. Magicis maleficiis et luxuriis ----- et caballinis stercoribus atque lotiô delectatus. Theosterictus in S. Niceta Hegumeno num. 29. de eod. Τοσοῦτον δὲ ἔχαιρεν τῇ δυσωδίᾳ τῆς ἀκαθαρσίας ὁ δυσωδέςτατος, ὡς καὶ τὰ ἀλισγήματα τῶ ἀλόγων χρίεςθαι καὶ τοῖς σὺν αὐτῷ τοῦτο ποιεῖν παρακελέυεςθαι, οὓς ἐθεράπευεν, κὰν τούτου φιλοφρονούμενος ταῖς δυσωδίαςς ἀεὶ χαίροντας, Tantopere delectatus est foetore impuritatis foetidissimus ille, ut etiam sordibus brutorum se inungeret, idemque ut facerent, suis imperaret, e quibus illos, qui eôdem modô affecti essent. ambitiose coluit. Alii vero sic dictum censent, quod, dum baptizabatur, lavacrum stercore inquinaverat, quod Graeci eius aevi Καβαλῖνα dixêre. Vide Gloss. Meursii et Car du Fresne. Omnia vero haec ab hostibus eius, per convitium illi afficta, censent alii, ut cui etiam dogmata blasphema tribuerunt, a quibus cum constat fuisse alienissimum. Sic enim Suidas, aut potius Graeculus is, qui Suidae panno purpureo vilissima sua pictacia assuit, eum statuisse ait, Ne quisquam prorsus servorum Domini sanctus diceretur et eorum reliquiae conspuerentur. At vetuerat tantum Imperator, ne Sanctorum nomina imaginibus tribuerentur. Et Theosterictus, illum venerandum B. Mariae nomen multis modis ab Ecclesia expellere voluisse scribit: cum tamen Patres Concilii, eius iussu, contra imagines convocati atque ab illo approbati, dicant se congregatos fuisse, in Basilica intemeratae et sanctae semper Virginis Deiparae. Qui etiam, in ipsa definitione, eam appellant inculpatam et supergloriasam Deiparam Dominam, ut alia omittam, de quibus videri potest A. Rivetus Apolog. pro SS. Virgine Maria l. 2. c. 1.II.CABALLINUSfons limpidissimus in Helicone Boeotiae monte Musis consecratus, Graecis Hippocrene, i. e. fons equi dictus; quam Pegasus in eo loco saxum feriens, aperuit, unde et Pegasus vocatur Straboni. Persius in Prologo, v. 1.Nec labra fonte prolui Caballino.Propettius l. 3. El. 2. v. 1.Visus eram molli recubans Heliconis in umbra,Bellerophontei qua fluit humor equi.Stat. l. 2. Silv. 7. in Genethliaco Lucani, v. 4.Pendentis bibit ungulae liquorem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.